monumenta.ch > Plinius > sectio 152

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 152
{LXII} sed proprium albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque semper amplectens, hoc et in muris, quamvis ambire non possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. est et in fructu differentia albae nigraeque hederae, quoniam aliis tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id vocata orthocissos, e diverso numquam nisi humi repens chamaecissos.